ALEXIUS Aristinus

ALEXIUS Aristinus
ALEXIUS Aristinus
Diaconus Ecclesiae Constantinopolit. ut illum appellat Gilb. Genebrardus l. de Trinitate, inter Graecos Canonistas, Zonaram sequitur. Scripsit Epitomen Canonum, iussu Iohannis Comneni Imperatoris ut observat Leo Allatius de Collat. Ordd. quod factum sceuli duodecimi annô trigesimô. Inscribitur opusculum, ἡ ὑπό Α᾿ριςτίνου σύνοψις τῶ κανόνων πάντων. Eiusdem auctoris fragmentum penes se habere, refert Genebrardus, cuius titulus Συνόπ ικος τῶ ὅλων κανόνων παρὰ τῶ οἰκουμενικῶν ἁγίων ἕξ συνόδων καὶ τῶ μεταξὺ τῶ ἀυτῶ τοπικῶν. Continet autem opusculum hoc Epitomen tantum seu Indicem Codicis Canonum Ecclesiae universae, servatô ordine priorum Conciliorum, Niceni videl. Ancyrani, Neo Caesariensis, Gangrensis, Antiocheni, Laodiceni, Constantinopolitani, Ephesini et Chalcedonensis, omissâ tamen numerorum serie; additis in principio Canonibus Apostolicis, tum Sardicensibus, Africanis XXII. Trullensibus tribusque Epistolis Canonicis S. Basilii, ut docet Christ. Iustellus, Praefat. Part. II. Blblioth. Iuris Canon. vet. qui et opusculum seu compendium hoc Canonum Graece Latineque in eadem Biblioth. publici iuris fecit. Omni arte collectionem hanc carere, et videri tantum in subsidium memoriae compositam esse, iudicat Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Fccl. num 281. et 282. Post Alexium, Constantinus Harmenopulus, Epitomen Canonum edidit, vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”